Protovangelo

S. Dòminus vobìscum.
M. Et cum spìritu tuo.
S. Initium + sancti Evangelii secundum Ioannem.
M. Glòria tibi, Dòmine.

S. In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; in ipso vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

(Omnes genuflectunt cum dicitur:) ET VERBUM CARO FACTUM EST,

(Et surgunt) et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigenti a Patre, plenum gratiae et veritatis.

M. Deo gràtias.

Preghiere di Leone XIII

S. Ave, Maria,…
M. Sancta Maria,… (ter)
S. e M. Salve Regina (aut alia Antìphona, secundum Proprium tèmporis).
S. Ora pro nobis, Sancta Dei Gènitrix.
M. Ut digni efficiàmur promissiònibus Christi.

S. Orèmus.
Deus, refùgium nostrum et virtus, pòpulum ad te clamàntem propìtius rèspice; et intercedènte gloriosa et immaculàta Vergine Dei Genitrice Marìa, cum beàto Iòseph eius sponso ac beàtis Apòstolis tuis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quas pro conversiòne peccatòrum, pro libertàte et exaltatiòne Sanctae Matris Ecclèsiae, preces effùndimus, misèricors et benìgnus exàudi. Per eùndem Christum, Dòminum nostrum.
M. Amen.
S. Sancte Mìchael Archàngele, defènde nos in proèlio; contra nequìtiam et insìdias Diàboli esto praesìdium. Imperet illi Deus, sùpplices deprecàmur; tuque, Princeps milìtiae caelèstis, Sàtanam aliòsque spìritus malìgnus, qui ad perditiònem animàrum pervagàntur in mundo, divìna virtùte in infèrnum detrùde.

M. Amen.
S. Cor Iesu sacratìssimum.

M. Miserère nobis. (ter)
ALMA PREX home page

Geo Visitors Map