GLORIA

Gloria Patri, et Filio,

et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio,

et nunc et semper,

et in saecula saeculorum.

Amen

Gloria al Padre e al Figlio

e allo Spirito Sancto.

Come era in principio

e ora e sempre,

nei secoli dei secoli.

Amen

 

TANTUM ERGO

Tantum ergo Sacraméntum venerémur cérnui:

et antícuum documéntum novo cedat rítui:

praestet fides suppleméntum sénsuum deféctui.

Genitóri, Genitóque laus et jubilátio,

salus, hónor, virtus quoque sit et benedíctio:

procedénti ad utróque cómpar sit laudátio.

Amen

Così gran Sacramento dunque adoriamo consapevolmente,

ceda la vecchia Legge al nuovo sacrificio.

Supplisca la fede al difetto dei sensi.

Al Padre e al Figlio lode e giubilo,

salute, potenza, benedizione.

A Colui che procede da ambedue, pari gloria e onore sia.

Amen

 

SYMBOLUM NICAENUM


  • Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ, visibilium omnium, et invisibilium.
  • Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.
    • Et ex Patre natum ante omnia sæcula,
      • Deum de Deo,
      • lumen de lumine,
      • Deum verum de Deo vero.
    • Genitum, non factum, consubstantialem Patri – per quem omnia facta sunt.
    • Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cælis.
    • Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
      et homo factus est.
    • Crucifixus etiam pro nobis:
    • sub Pontio Pilato passus,
      et sepultus est.
    • Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
    • Et ascendit in cælum;
    • sedet ad dexteram Patris.
    • Et iterum venturus est cum gloria
    • judicare vivos,
      et mortuos;
    • cujus regni non erit finis.
  • Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem:
    • qui ex Patre, Filioque procedit;
    • qui cum Patre et Filio simul adoratur,
      et conglorificatur;
    • qui locutus est per Prophetas.
  • Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
  • Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
  • Et expecto resurrectionem mortuorum.
  • Et vitam venturi sæculi.
  • Amen.

SYMBOLUM APOSTOLORUM


    Credo in Deum,
    • Patrem omnipotentem,
    • Creatorem cæli et terræ.
    Et in Jesum Christum,
    • Filium ejus unicum, Dominum nostrum; 
    • qui conceptus est de Spiritu Sancto,
    • natus ex Maria Virgine,
    • passus sub Pontio Pilato, crucifixus,mortuus,et sepultus.
    • Descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis;
    • ascendit ad cælos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.
    • Inde venturus est judicare Vivos et mortuos.
    Credo in
    • Spiritum Sanctum,
    • sanctam Ecclesiam catholicam,
    • Sanctorum communionem,
    • remissionem peccatorum,
    • carnis resurrectionem,
    • vitam æternam.
    Amen
ALMA PREX home page

Geo Visitors Map