O DIVINUM COR IESU


O Divinum Cor Iesu, praesta, quaeso, animabus purgantibus requiem aeternam,

hodie morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam,

paganis fidei lucem mihi meisque omnibus tuam benedictionem.

Tibi ergo, Cor Iesu piissimum, omnes has animas commendo

et pro ipsis tibi offero omnia tua merita una cum meritis beatissimae Matris tuae

omniumque Sanctorum et Angelorum atque omnibus Missarum sacrificiis,

sacris Communionibus, orationibus et bonis operibus,

quae hodie in toto christianorum orbe peraguntur.

Amen.

ALMA PREX home page
Geo Visitors Map