![]() Comminvs | ![]() |
De praeconiis hodiernis |
Rerum indexPars prior | |||||||||||||||||||||||
Consentaneum est, si quid obscurum offendimus, quod rationibus ac cognitionibus nostris non valeamus illustrare, veterum repetere sapientiam scriptorum, si forte aliquando has tenebras dispulerint, quae denuo ante oculos nostros versantur. Id igitur absurdum non videatur, si praeconia hodierna cum orationibus antiquis conferre conabimur. Si quis tamen contendat hodierna praeconia cum praeconiis antiquis potius conferenda esse, quam cum orationibus, hoc ei obiciatur, hodierna praeconia, non aliter ac antiquas orationes, civibus suadere, antiqua illa emptores tantum hortari. Immo non solum orationi praeconium, verum etiam oratori praeco respondet, cum eadem gratia atque eodem gratiae genere apud vulgus uterque valere videatur. Si una orator habebatur et patronus et vir politicus et vir sapiens, praeco hodiernus is est, qui non modo vulgo merces venditat, sed ipsos viros politicos docet, quibus vestibus ornandum corpus, quibus rebus continenda oratio, quibus verbis eloquendum, quibus vocis flexibus utendum in comitiis televisificis. Ut exemplum feramus, quis ignorat illam praeconiorum officinam, quae Saatchi & Saatchi inscribitur, operam tulisse adiutricem Margaritae Thatcher, quae ad populi voluntatem aptius conformaretur? Adde huc, quod praeco hodiernus viros sapientes ipsos, qui ad honores ascendere velint, nonnumquam consilio et auctoritate iuvat. Id igitur arguere conabimur: primum eadem itineris spatia conficienda esse et oratori antiquo et praeconi hodierno, suam operam exarantibus, tum quincuplex esse praeconium hodiernum non aliter ac orationem antiquam, postremo praeconii dignitatem iisdem fere exornationibus constare, quibus orationem. In opere cui index est Rhetorica ad Herennium, quod a Cornificio conscriptum habetur, planis ac dilucidis verbis significatur quomodo oratio concinnanda sit: «Oportet igitur esse in oratore inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem» (Rhet. Her., I, 3): cfr. Tab I.
Tab. I
| |||||||||||||||||||||||
Tab. II | De inventione
Ut rem ordine aggrediamur, videamus primum quid inventio sit: «Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant» (ibid.). Nec aliud fert Vicus, in opere c.t. Institutiones Oratoriae: «Argumentum est ratio aliunde desumpta. […] Unde ratio desumitur dicitur locus, qui igitur est argumenti domicilium et sedes» (Instit. Orat., 11). Et praeco incumbit inventioni, quae tamen rough nuncupatur: nam lingua praeconiorum artificum propria Anglica est. Quo vocabulo praeconii forma significatur, cui operam duo artifices dant, quibus nomina sunt copy et art. Textus prior, imagines curat alter edendas. Ad argumenta invenienda in quavis proposita quaestione, rhetores antiqui arte utebantur topica, quae dicitur. Exempli gratia patroni argumento commoventi, seu commiseratione, uti solebant ut affectus eorum, qui audiebant, commoverentur. In Tab. II conspicere licet praeconium, cuius artifex argumento commoventi videtur innixus esse, ut societatis quaestuosae, c.n. AT&T, ministeria – id est communicationes telephonicae – commode vulgarentur. Etenim in inscriptione superiore haec legimus: “En aviam!”, cum advolantem ad apparatum telephonicum pupam in photographemate videamus, parvulam puellam in aedibus nimis amplis, cui feles tantum comitem se praebet. Tandem aliquando telephonicus apparatus tinnit, nunc demum adest humanus quidam! Quis tam durus invenietur, quin misereatur? Quis dubitabit de huius industriae quaestuosae humanitate?
| ||||||||||||||||||||||
De dispositione
In oratione exaranda inventionem sequitur dispositio, id est «ordo rerum, qui demonstrat quid quibus locis conlocandum sit» (Rhet. Her., I, 3). Argumenta inventa collocantur in orationis partibus quinque, quae appellantur exordium, narratio, divisio, tratactio, peroratio (cfr. tab. III). Non aliter facit praeco, qui id curat exarandum, quod Anglice dicitur layout, scilicet praeconii descriptionem, quae accuratior est ea forma, de qua supra diximus (rough).
tab. III
Orationis exordio, «per quod animus oratoris constituitur ad audiendum» (Rhet. Her., I, 4), id in praeconio respondet, quod Anglice dicitur headline, scilicet inscriptio superior. Tum narrationi, quae «ad res gestas aut proinde ut gestas» (ibid.) spectat, respondet in praeconio vel imago tantummodo (picta an luce expressa) vel imago cum textus prima parte. Dein, tertiae et quartae orationis partibus, id est divisioni et tractationi, respondet in praeconio textus corpus (Anglice body copy). Quid autem divisio tratactiove sint comperitur ex his Cornificii verbis: «Divisio est per quam aperimus quid conveniat, quid in controversia sit, et per quam exponimus quibus de rebus simus acturi. [...] Tractactio continetur confirmatione et refutatione: confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum adseveratione, confutatio est contrariorum locorum dissolutio» (Rhet. Her., I, 4). Ea textus pars, quae confutationi respondet, saepius deprehenditur in Americanis praeconiis, ubi aemulus quisque suo nomine appellatur, quam in Europaeis. Quod praeconiorum genus comparativum appellatur. Quinta orationis pars nuncupatur peroratio, vel conclusio, hoc est, «artificiosus orationis terminus» (ibid.), cui in praeconio illud respondet, quod Anglice payoff nuncupatur, scilicet sententia sat brevis, ad industriae quaestuosae notam adiuncta.
Cum de quinque orationis et praeconii partibus dictum sit, illuc nunc reverti refert, unde digressi sumus, ad itineris spatia conficienda, ut et oratio, et praeconium, rite exarentur.
| |||||||||||||||||||||||
De elocutione
Tertia oratoris statio, quae inventionem et dispositionem sequitur, elocutio appellatur, hoc est «idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem accomodatio» (Rhet. Her., I, 3). Praeterea, ut rem funditus ineamus, animum praestat intendere ad verba a Vico conscripta: «elocutionis praecipuae partes sunt elegantia, dignitas et compositio. Elegantia potissimum in verbis et sententiis spectatur, dignitas in illustribus verborum et sententiarum figuris, compositio in periodo numeroque spectatur» (Inst. Orat., 34). Quae cum ita sint, facile agnoscimus id, quod Anglice dicitur format (iterum cfr. Tab. I) – hoc est praeconii simulacrum illud, ad unguem delineatum, quo omnia verba et imagines continentur – nihil aliud esse quam orationis elocutionem. Quomodo praeconiorum artifices iisdem artificiis utantur, quibus oratores in orationis elocutione, comprobare conabimur in exemplis, quae infra afferuntur. | |||||||||||||||||||||||
Tab. IV | Videmus in praeconio, quod tab. IV ostendit, artificem eo tropi genere usum esse, cui nomen est pronominatio (gr. antonomasía), id est «species synecdoches, sive excellentis species pro genere, […] ut Lucretia pro pudica» (Inst. Orat., 45). Pronominatio ipsa horologii nota inest, quae a Greenwich pago appellatur, ubi horarum fusorum originem constituimus. Hoc est, quod nomen gentile usurpatur ad significandam temporis mensuram, horologio tribuitur, quo temporis horas numeramus. Praeconium nihil aliud est nisi huius pronominationis explanatio. | ||||||||||||||||||||||
Tab. V | Eodem tropo, verbigratia pronominatione, artifex videtur usus esse eius praeconii, quod tab.V praebet: societas enim quaestuosa cuius negotium est, accepta pecunia, civibus cavere, ne senes in egestate versaturi sint, iuventam perennnem eis pollicetur. Quam ad significandam, calceamenta ante oculos ponit, tenilusorum propria. | ||||||||||||||||||||||
Tab. VI | Quo tropo utatur industria quaestuosa cuius negotium est ipsa calceamenta facere, videre licet in tab. VI: agitur hic de superlatione (quae graece hyperbolé dicitur), id est de «translatione finem exsuperanti, ut “it clamor ad astra”» (Inst. Orat., 44). Nam in imagine olympionicen videmus, illis calceamentis tenilusorum propriis indutum. Tritissimum vero fuisset ipsorum calceamentorum photographema proponere, eademque clamare bona, vel etiam optima! Oportuit emptores Olympia coronandos clamare! | ||||||||||||||||||||||
Comminus eminus - a.d. IV Kalendas Apriles, A.D. MMV