![]() Comminvs | ![]() | |
|
Leonis Baptistae Alberti De pictura libri tres
| ||
Ut huius operis codices electronici iuxta formam cui nomen est PDF excipiantur, sat est has imagunculas mure (vulgo: mouse) agere.
Textus latinus compositus est ad exemplar editionis Basileensis, quae in tela informatica inveniri potest ad hanc inscriptionem: http://www.cervantesvirtual.com/FichaObra.html?Ref=11274 (nonnunquam hic situs interretialis cessare videtur, sed hoc fit per intervalla tantum).
Praefationem opportunum duximus referre, iuxta formam quae htlm dicitur, in duas telae informaticae paginas:
– Pars i (quae hac pagina continetur) |
|
| |
pars i | |
LeonisBaptistaeAlbertivita
| Leo Baptista Alberti, natus Genuae anno mcdiv, multa scripsit Latine quibus hominum animum oblectaret, vitam et mores emendaret, mentem et animum in veri inquisitione atque in venustarum formarum existimatione exerceret. Nondum annos natus viginti, Philodoxeos fabulam scripsit, quam «ex vetustissimo codice» erutam contendit. Cui rei fidem tribuerunt viri litterati omnes, tam bene veterum comicorum festivitatem imitatus est. Eam scripserat consolandi sui gratia, cum iurisprudentiae libros semper in manibus haberet, neque ex eo studiorum genere ullam voluptatem caperet. Nam, ut ipse testatur, «mortuo Laurentio Alberto patre meo [cuius Leo Baptista filius fuit insitivus] cum ipse apud Bononiam iuri pontificio operam darem, in ea disciplina enitebar ita proficere, ut meis essem carior, et nostrae domui ornamento. Fuere inter meos, qui inhumaniter nostro iam iam surgenti et plene florescenti nomini vehementius inviderent: quos etsi iniustos, et nimirum duros in dies experirer, tamen neque odisse poteram, neque non diligere, quippe qui illis omnia mecum licere arbitrarer». Patet ex his verbis quae fuerit Leonis Baptistae indoles lenis, qui animus fortis, quae vera humanitas. Ita cum res se haberent, mala valetudo atque egestas in dies supra vires urgebant, adeo ut annos quattuor et viginti natus ad physicam se atque mathematicas artes conferret. Eas enim satis se posse colere non diffidebat, siquidem in his ingenium magis quam memoriam exercendam intellegeret. Attamen litterarum studia non neglexit, immo quid de eis sentiret Latine scripsit in libello De commodis litterarum atque incommodis. Ut se a difficultate nummaria expediret, intellexit sibi melius fore ministerium Ecclesiae facere, quam suis affinibus inservire, quorum in tutelam venerat. Postquam a pontifice impetravit ut noniam insitivus, sed legitimus renuntiaretur filius, Romae duodetricesimum annum cum ageret, fructum cepit iurisprudentiae quam oderat, nam munere functus est “abbreviatoris apostolici” (ministri in Cancellaria Apostolica constituti hoc nomine appellantur a summariis supplicationum). Quod munus explevit deinceps inde xxxiv annos, dum versatur Romae Ferrariae Bononiae Florentiae. Tandem aliquando curis relevatus ac stipendio auctus quo honeste viveret, Leo Baptista complura ingenii et doctrinae suae monumenta edidit. Fuit enim scriptor, pictor, statuarius, musicus et architectus summus. Ante tricesimum aetatis annum Intercoenales libellos, qui «inter cenas et pocula commodius perlegi possent», ubi facete agitur de vitae flebili cursu, scripsit Latine, Italice autem de Familia libros. Lingua vulgari usus est suorum gratia, quippe qui linguae Latinae ignari essent (vix unus tamen repertus est, ut scriptum legimus in Leonis Baptistae Vita, «qui titulos librorum perlegere dignatus sit»). Qui libri inter optimos habentur illius saeculi xv, propter rem ipsam de qua disseritur, sed etiam ob linguae vulgaris elegantiam et elocutionis ornamenta, quibus scatent omnes ferme paginae. Ceteros omnes libros, quorum mentio fit infra, scripsit Leo Baptista Latine. |
Cosmi Rucellai aedes (Florentiae)
Templi Malatestani forma
Sanctae Mariae Ecclesia nova (Florentiae) | Cum vitam Florentiae ageret, quo se contulerat una cum aulicis pontificiis, consuetudine et amicitia sibi devinxit eos viros litteratos et artifices quorum acerrimo et paene divino ingenio Florentia egregie de philosophia et bonis artibus contendere coepit cum priscis Athenis. De pictura scripsit anno mcdxxxv libros tres, quibus docemur quomodo rerum simulacra sensui imprimantur, de optima pingendi ratione ut pictae res pares sint rebus veris (scilicet hic agitur de arte prospectiva) ac de virtutibus, quae pictori opus sunt. Momi fabulae, quantum conicere licet, operam dedit Leo Baptista ante annum mcdl, cui sales aspersit non paucos. Poetas imitatus, «cum de principe, qui veluti mens et animus universum reipublicae corpus moderatur, scribere» adoriretur, deos suscepit, «quibus [homines] et cupidos et iracundos et voluptuosos, indoctos, leves suspiciososque, contra item graves, maturos, constantes, agentes, solertes, studiosos ac frugi» notaret, «quasi per ironiam, quales futuri sint in vitae cursu et rerum successu, dum aut hanc aut alteram vitam inierint». Primus archaeologorum, Leo Baptista ratione et via, «ex mathematicis instrumentis», Romae vestigia et parietinas quae sua aetate extabant mensus est accuratissime, ut illam Descriptionem urbis Romae nobis proponeret, quae merito habetur opus non minimum, et in viro ingenii felicissimi. Cum eo tempore Vitruvium rimaretur ac de architectura cogitaret in dies impensius, se non indignum putavit si umquam evadere posset architectus. Quas enim placidas et humanissimas animadversiones litteris mandaverat, praesertim in Familiae libris, earum experimentum facere studebat dum aedificandi artem exercet. Quod mirum non videtur si reputamus «civitatem maximam, quandam esse domum, et contra domum ipsam, minimam quandam civitatem». Formas igitur delineavit aedificiorum quibus patet quam pulchre antiquitatem recoleret sed etiam quam bene recentiores suae aetatis necessitates intellegeret. Et in re architectonica fuit semper omnino suus, numquam alienus, Philippi Brunelleschi, quocum familiarissime utebatur, dignus contubernalis in architecturae principatu. Fuerunt enim isti duo architecti toto saeculo xv omnium praestantissimi. Inter ecclesias et aedes multas, quibus summo artificio Leo Baptista operam dedit, has saltem memorabimus: aedes Cosmi Rucellai iussu extructas («Palazzo Rucellai», Florentiae, mcdxlvi-mcdli); Templum Malatestae (Arimini; mcdli: hoc anno inchoatum est templum, quod semiperfectum mansit, post Malatestae obitum); Sanctae Mariae Ecclesiam novam («Santa Maria novella», Florentiae, mcdlviii- mcdlxx). Quid plura? Sat est ea referre quae de Leone Baptista scripserit Angelus Politianus, cum eius De Architectura libros decem Laurentio Medici commendaret (et Vitruvii libri de architectura decem fuerunt, sed opus Albertanum Latinitate, humanitate et doctrina longe antecellere videtur Vitruviano):
Leo Baptista Alberti Romae obiit anno mcdlxxii. |
|
|
Comminus eminus - a.d. VI Id. Nov., A.D. MMV