| Paginae, quarum indices infra invenies scriptos, Latine sunt omnino exaratae. “Comminus eminus” appellatur hic situs interretialis, qui ad varias cognitiones liberales spectat, rite in Trivii ac Quadruvii artes dispertitas. Si totum situm peragrare vis, sat est mure (vulgo: mouse) imaginem superiorem agas, quae sinistra est, ex illa bene nota Schola Atheniensi depromptam, a Raphael Urbinate udo tectorio illitam in “Signaturae conclavi”, quod dicitur, in Urbe Vaticana. Pictura autem, quae dextera est, Flora vulgo nuncupatur (i saec. p.Chr.n.): reperta est Stabiis (xviii saec.), nunc in Musaeo Archaelogico Neapolitano servatur. Omnes huius situs paginae, quibus desuper haec imago imminet, Latine sunt scriptae, ceterae Italice. claudiusdubitatius@tiscali.it |