![]() Comminvs | ![]() |
Rescriptum ad epistulam amatoriamExemplum fictum | |
Caius Semproniae spd
Quod maturius non rescripserim, mihi ignoscas rogo. Ut vere fatear, nescio quo vertam, quippe qui obrutus negotiis, curis onustus, tui et liberorum causa – uti scis – sollicitus. Sed de amore tuo et de neglegentia mea, non de me et curis meis, est nunc agendum. Te miseram atque infelicem scio, id exorantem, ut aliquid agam ipse, ut angoris insidias tibi e medio tollam. Quaestio tota duobus tantum finitur verbis: quid agam? Infeliciter illud, quod ex me postulas, ut iterum congrediamur, simul vivamus et amemus, vix fieri potest, neque vitae beatae tantulum quidem conferre videtur, vel mihi vel tibi – hoc exploratum habeo. Excrucior tamen, quodammodo animi tui aegri conscientia mordeor. | |
De amoris beneficiis pensandis | Quoniam te non redamo atque amoris tui beneficia non penso, in eorum sumne habendus numero, qui se amant, ceteros omnes neglegunt? Quod Deus avertat! Hoc tamen videtur tibi. Sed id si agerem, quod placet tibi, num curas tuas levarem? Dummodo hoc esset tibi solacio, mei oblitus animum in te totum intenderem. Sed hic de animo tuo agitur, quem solari difficillimum est. Nonne hoc iam feceram? Nonne patet qui exitus fuerit? Crede mihi: amor qui inde ab initio in angusto fuit, hodie perditus esse videtur. |
De Freudiana coercitione ad iterandum | De iis, quae rogitasti, conabor tamen tibi quaerenti respondere denuo, etsi quaestiones ipsae “male positae” esse videntur. Timeo etiam ne, ut Freudiani aiunt, in errorem illum labamur, qui in orbem volvitur, ac nos cogit ut res propositas iteremus in aeternum: qui error “coercitio ad iterandum” appellatur. Quo magis perspicuus sim, his de rebus ordine dicam, de amore obiter, de amore tuo et de neglegentia mea. |
De amoris variis generibus | Errare mihi videris – mihi ignoscas – quae amorem id tantum appelles, quod sentias, cuique respondendum esse arbitraris eadem et parili ratione, quae in te cadit. Ista tamen ratio non convenit omnibus. Varia sunt enim amoris genera, sicut Ludovicus ille Ariostus comprobat in opere, cui “Orlandus furens” est index. Nam variis in huius poematis locis, demonstrat amoris qualitates varias et multiformes esse. Primum illud amoris genus ostendit, quod effrena voluptas haberi potest; tum, post haud multas paginas, amorem monstrat , qui ministerium habetur heroicum (qui amor proprius fuit equitum quorundam, qui Media quae dicitur Aetate fuerunt); deinde amorem perhibet, qui idem est ac fides intemerata (quod genus tibi fortasse magis placet); tum et amoris coniugalis exemplum fert, qui amor placidus sanctissimo foedere fundatur; amorem postremo describit, qui fraude et dolo alitur. Quid refert nunc animo recolere qua in re erraveris, vel erraverim? Quoniam non de errore agitur, sed de amoris genere eligendo; vel etiam – “ex post”, ut aiunt – de altera spe quae cum alterius spe non quadravit. De amore tuo aperte quid sentiam dicam. Eum non verum suspicor, sed fictum: tua bona fide videlicet, sed ad id excogitatum, ut substitueretur pro alia re, quae est causa vera angorum tuorum, quibus conficeris. Quos ego, hoc verissimum est, levare non valui, tamen iam extabant, ut compertum est tibi. Nam sincere id mihi aperueras saepius. |
Metitur se quisque suo modulo ac pede | De neglegentia mea pauca dicam verba. Certe is tibi videor, qui te omnino neglexit. Sed quam verum est illud Horatii, «metiri se quemque suo modulo ac pede»! Me non infitior tuis praeceptis, quippe quae mea non sint, accomodare non velle. Volui tamen semper – quod et nunc cupio – tibi auxiliari ac solacium praebere; non condicionibus tuis usus, videlicet, quae nostrum neutrum iuvare possint. Si exempli gratia me rogas quanam de causa te repudiaverim, quid est tibi respondendum? Dum rogas, aliquid insinuas quod minime tibi assentior. Si repudii verbo uteris, foedus intellegitur a nobis ictum esse, quod verum non est. Hoc est respondendum. |
De amore infelici false posito pro alia angoris causa | Historiarum scriptores nos monent ne rerum gestarum veram causam (quae graece aitía nuncupatur) pro principio (gr. arché) vocemus, vel pro causa praetexta (gr. próphasis). Quod etiam dici potest de amore tuo erga me. Causa curarum tuarum vera enim non amor est, sed aliud quippiam; amor est causa praetexta quae, cum veri similis sit, facile ostenditur tamquam causa vera. Neque casu fit ut matre nunc temporis, ut mihi scripsisti, optime utaris, quod antea minime fiebat. Nam inventa est causa praetexta (amor infelix), quae causae verae suspicionem tollere valeat (quam nihi adumbraveras, si bene meministi, etsi dubia videbatur tibi). Unde patet tibi esse opus psychologo, non Caio. |
Suntne in amore condiciones dictandae? | Noli igitur condiciones dictare, quae accipi non possunt, sed mundi animam et puras auras sine ad te flare. Ne sortem tuam iniquam condicionemque puellae repudiatae miserata sis: repudiantur sponsae tantum et uxores. Si me consulueris atque ut tibi consulam siveris, si hanc amoris ficti, ut mihi videtur, insaniam deposueris, noli dubitare tibi amicum fore qui, pro viribus suis, numquam deerit, semper consilio et calliditate sua, quantulacumque ea est (timeo ne minima sit), tibi vacabit. Nihil est antiquius mihi quam ut convalescas quam primum, operam iterum des studiis et bono otio fruaris. Fac ut aliquid sciam. Vale quam optime. |
Comminus eminus - pridie Idus Martias, A.D. MMV